monumenta.ch > Augustinus > 30
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XXIX <<<     >>> XXXI

Caput XXX

1 Post hanc promissionem liberato de Sodomis Loth et veniente igneo imbre de caelo tota illa regio impiae civitatis in cinerem versa est, ubi stupra in masculos in tantam consuetudinem convalverant, quantam leges solent aliorum factorum praebere licentiam. Verum et hoc eorum supplicium specimen futuri iudicii divini fuit.
2 Nam quo pertinet quod prohibiti sunt qui liberabantur ab angelis retro respicere, nisi quia non est animo redeundum ad veterem vitam, qua per gratiam regeneratus exuitur, si ultimum euadere iudicium cogitamus? Denique uxor Loth, ubi respexit, remansit et in salem conversa hominibus fidelibus quoddam praestitit condimentum, quo sapiant aliquid, unde illud caveatur exemplum.
Inde rursus Abraham fecit in Geraris apud regem civitatis illius Abimelech, quod in Aegypto de coniuge fecerat, eique intacta similiter reddita est.
3 Ubi sane Abraham obiurganti regi, cur tacuisset uxorem sororemque dixisset, aperiens quid timuerit etiam hoc addidit: "Etenim vere soror mea est de patre, sed non de matre," quia de patre suo soror erat Abrahae, de quo propinqua eius erat.
4 Tantae autem pulchritudinis fuit, ut etiam in illa aetate posset adamari.